Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. obiecit? Quae causa fuit, consurgere in arma
  2. Europamque Asiamque et foedera solvere furto?
  3. Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,
  4. aut ego tela dedi fovive cupidine bella?
  5. Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis
  6. haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.
  7. Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant
  8. caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima
  9. cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant
  10. murmura, venturos nautis prodentia ventos.
  11. Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas,
  12. infit; eo dicente deum domus alta silescit
  13. et tremefacta solo tellus, silet arduus aether,
  14. tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus:
  15. Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.
  16. Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris
  17. haud licitum, nec vestra capit discordia finem:
  18. quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,