Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra
  2. egit? Ubi hic Iuno demissave nubibus Iris?
  3. Indignum est Italos Troiam circumdare flammis
  4. nascentem et patria Turnum consistere terra,
  5. cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:
  6. quid face Troianos atra vim ferre Latinis,
  7. arva aliena iugo premere atque avertere praedas?
  8. Quid soceros legere et gremiis abducere pactas,
  9. pacem orare manu, praefigere puppibus arma?
  10. Tu potes Aenean manibus subducere Graium
  11. proque viro nebulam et ventos obtendere inanis,
  12. tu potes in totidem classem convertere nymphas:
  13. nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?
  14. Aeneas ignarus abest: ignarus et absit.
  15. Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:
  16. quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?
  17. Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
  18. conamur, nos, an miseros qui Troas Achivis