Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. saepe manu multisque oneravit limina donis.
  2. Cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi:
  3. Si mora praesentis leti tempusque caduco
  4. oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis,
  5. tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis
  6. hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis
  7. sub precibus venia ulla latet totumque moveri
  8. mutarive putas bellum, spes pascis inanis.
  9. Et Iuno adlacrimans: Quid si, quae voce gravaris,
  10. mente dares atque haec Turno rata vita maneret?
  11. Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri
  12. vana feror. Quod ut O potius formidine falsa
  13. ludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!
  14. Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto
  15. misit, agens hiemem nimbo succincta per auras,
  16. Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit.
  17. Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram
  18. in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum,
  19. Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque
  20. divini adsimulat capitis, dat inania verba,