Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- dicta dabas. Morere et fratrem ne desere frater.
- Tum latebras animae pectus mucrone recludit.
- Talia per campos edebat funera ductor
- Dardanius, torrentis aquae vel turbinis atri
- more furens. Tandem erumpunt et castra relinquunt
- Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus.
- Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:
- O germana mihi atque eadem gratissima coniunx,
- ut rebare, Venus, nec te sententia fallit,
- Troianas sustentat opes, non vivida bello
- dextra viris animusque ferox patiensque pericli.
- Cui Iuno summissa Quid, o pulcherrime coniunx,
- sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?
- Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,
- vis in amore foret, non hoc mihi namque negares,
- omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum
- et Dauno possem incolumem servare parenti.
- Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.
- Ille tamen nostra deducit origine nomen
- Pilumnusque illi quartus pater et tua larga