Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. dat sine mente sonum gressusque effingit euntis,
  2. morte obita qualis fama est volitare figuras
  3. aut quae sopitos deludunt somnia sensus.
  4. At primas laeta ante acies exsultat imago
  5. inritatque virum telis et voce lacessit.
  6. Instat cui Turnus stridentemque eminus hastam
  7. conicit: illa dato vertit vestigia tergo.
  8. Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus
  9. credidit atque animo spem turbidus hausit inanem,
  10. Quo fugis, Aenea? Thalamos ne desere pactos;
  11. hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.
  12. Talia vociferans sequitur strictumque coruscat
  13. mucronem nec ferre videt sua gaudia ventos.
  14. Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi
  15. expositis stabat scalis et ponte parato,
  16. qua rex Clusinis advectus Osinius oris.
  17. Huc sese trepida Aeneae fugientis imago
  18. conicit in latebras; nec Turnus segnior instat
  19. exsuperatque moras et pontis transilit altos.
  20. Vix proram attigerat: rumpit Saturnia funem