Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus.
  2. Nescia mens hominum fati sortisque futurae
  3. et servare modum, rebus sublata secundis!
  4. Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum
  5. intactum Pallanta et cum spolia ista diemque
  6. oderit. At socii multo gemitu lacrimisque
  7. impositum scuto referunt Pallanta frequentes.
  8. O dolor atque decus magnum rediture parenti
  9. haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert,
  10. cum tamen ingentis Rutulorum linquis acervos.
  11. Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor
  12. advolat Aeneae, tenui discrimine leti
  13. esse suos, versis tempus succurrere Teucris.
  14. Proxima quaeque metit gladio latumque per agmen
  15. ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum
  16. caede nova quaerens. Pallas, Euander, in ipsis
  17. omnia sunt oculis, mensae, quas advena primas
  18. tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos
  19. quattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens,
  20. viventis rapit, inferias quos immolet umbris