Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. captivoque rogi perfundat sanguine flammas.
  2. Inde Mago procul infensam contenderat hastam.
  3. Ille astu subit ac tremibunda supervolat hasta,
  4. et genua amplectens effatur talia supplex:
  5. Per patrios manis et spes surgentis Iuli
  6. te precor, hanc animam serves natoque patrique.
  7. Est domus alta, iacent penitus defossa talenta
  8. caelati argenti, sunt auri pondera facti
  9. infectique mihi. Non hic victoria Teucrum
  10. vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.
  11. Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit:
  12. Argenti atque auri memoras quae multa talenta,
  13. natis parce tuis. Belli commercia Turnus
  14. sustulit ista prior iam tum Pallante perempto.
  15. Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.
  16. Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa
  17. cervice orantis capulo tenus applicat ensem.
  18. Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos,
  19. infula cui sacra redimibat tempora vitta,
  20. totus conlucens veste atque insignibus armis.