Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen,
  2. Mantua, dives avis; sed non genus omnibus unum:
  3. gens illi triplex, populi sub gente quaterni,
  4. ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires.
  5. Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,
  6. quos patre Benaco velatus harundine glauca
  7. Mincius infesta ducebat in aequora pinu.
  8. It gravis Aulestes centenaque arbore fluctum
  9. verberat adsurgens, spumant vada marmore verso.
  10. Hunc vehit immanis Triton et caerula concha
  11. exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti
  12. frons hominem praefert, in pristim desinit alvus:
  13. spumea semifero sub pectore murmurat unda.
  14. Tot lecti proceres ter denis navibus ibant
  15. subsidio Troiae et campos salis aera secabant.
  16. Iamque dies caelo concesserat almaque curru
  17. noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum:
  18. Aeneas (neque enim membris dat cura quietem)
  19. ipse sedens clavumque regit velisque ministrat.
  20. Atque illi medio in spatio chorus ecce suarum