Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe
  2. numen habere maris nymphasque e navibus esse
  3. iusserat, innabant pariter fluctusque secabant,
  4. quot prius aeratae steterant ad litora prorae.
  5. Agnoscunt longe regem lustrantque choreis,
  6. quarum quae fandi doctissima Cymodocea
  7. pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso
  8. eminet ac laeva tacitis subremigat undis,
  9. tum sic ignarum adloquitur: Vigilasne, deum gens,
  10. Aenea? Vigila et velis immitte rudentis.
  11. Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus,
  12. nunc pelagi nymphae, classis tua. Perfidus ut nos
  13. praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat,
  14. rupimus invitae tua vincula teque per aequor
  15. quaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit
  16. et dedit esse deas aevumque agitare sub undis.
  17. At puer Ascanius muro fossisque tenetur
  18. tela inter media atque horrentis Marte Latinos.
  19. Iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco
  20. Arcas eques: medias illis opponere turmas,