Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- bella cient, primaque vetant consistere terra.
- Si genus humanum et mortalia temnitis arma
- at sperate deos memores fandi atque nefandi.
- Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter,
- nec pietate fuit, nec bello maior et armis.
- Quem si fata virum servant, si vescitur aura
- aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris,
- non metus; officio nec te certasse priorem
- paeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes
- arvaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes.
- Quassatam ventis liceat subducere classem,
- et silvis aptare trabes et stringere remos:
- si datur Italiam, sociis et rege recepto,
- tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;
- sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum,
- pontus habet Lybiae, nec spes iam restat Iuli,
- at freta Sicaniae saltem sedesque paratas,
- unde huc advecti, regemque petamus Acesten.
- Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant
- Dardanidae.