Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. maxumus Ilioneus placido sic pectore coepit:
  2. O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem
  3. iustitiaque dedit gentis frenare superbas,
  4. Troes te miseri, ventis maria omnia vecti,
  5. oramus, prohibe infandos a navibus ignis,
  6. parce pio generi, et propius res aspice nostras.
  7. Non nos aut ferro Libycos populare Penatis
  8. venimus, aut raptas ad litora vertere praedas;
  9. non ea vis animo, nec tanta superbia victis.
  10. Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,
  11. terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;
  12. Oenotri coluere viri; nunc fama minores
  13. Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
  14. Hic cursus fuit:
  15. cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion
  16. in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris
  17. perque undas, superante salo, perque invia saxa
  18. dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris.
  19. Quod genus hoc hominum? Quaeve hunc tam barbara morem
  20. permittit patria? Hospitio prohibemur harenae;