Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi;
  2. sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.
  3. Solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.
  4. Sic ait, atque animum pictura pascit inani,
  5. multa gemens, largoque umectat flumine voltum.
  6. Namque videbat, uti bellantes Pergama circum
  7. hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus,
  8. hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.
  9. Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis
  10. adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno
  11. Tydides multa vastabat caede cruentus,
  12. ardentisque avertit equos in castra, prius quam
  13. pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.
  14. Parte alia fugiens amissis Troilus armis,
  15. infelix puer atque impar congressus Achilli,
  16. fertur equis, curruque haeret resupinus inani,
  17. lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur
  18. per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.
  19. Interea ad templum non aequae Palladis ibant
  20. crinibus Iliades passis peplumque ferebant,