Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra,
  2. quo primum iactati undis et turbine Poeni
  3. effodere loco signum, quod regia Iuno
  4. monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello
  5. egregiam et facilem victu per saecula gentem.
  6. Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido
  7. condebat, donis opulentum et numine divae,
  8. aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque
  9. aere trabes, foribus cardo stridebat aenis.
  10. Hoc primum in luco nova res oblata timorem
  11. leniit, hic primum Aeneas sperare salutem
  12. ausus, et adflictis melius confidere rebus.
  13. Namque sub ingenti lustrat dum singula templo,
  14. reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi,
  15. artificumque manus inter se operumque laborem
  16. miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas,
  17. bellaque iam fama totum volgata per orbem,
  18. Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem.
  19. Constitit, et lacrimans, Quis iam locus inquit Achate,
  20. quae regio in terris nostri non plena laboris?