Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. suppliciter tristes et tunsae pectora palmis;
  2. diva solo fixos oculos aversa tenebat.
  3. Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,
  4. exanimumque auro corpus vendebat Achilles.
  5. Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo,
  6. ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,
  7. tendentemque manus Priamum conspexit inermis.
  8. Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis,
  9. Eoasque acies et nigri Memnonis arma.
  10. Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis
  11. Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet,
  12. aurea subnectens exsertae cingula mammae,
  13. bellatrix, audetque viris concurrere virgo.
  14. Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,
  15. dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno,
  16. regina ad templum, forma pulcherrima Dido,
  17. incessit magna iuvenum stipante caterva.
  18. Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi
  19. exercet Diana choros, quam mille secutae
  20. hinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetram