Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus;
  2. hic haedos depone: tamen veniemus in urbem.
  3. aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
  4. cantantes licet usque (minus via laedit) eamus;
  5. cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.
Moeris
  1. Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus:
  2. carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.
  1. Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem:
  2. pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
  3. carmina sunt dicenda. neget quis carmina Gallo?
  4. sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
  5. Doris amara suam non intermisceat undam.
  6. incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
  7. dum tenera attondent simae virgulta capellae.
  8. non canimus surdis; respondent omnia silvae.
  9. Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae
  10. Naides, indigno cum Gallus amore peribat?
  11. nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi
  12. ulla moram fecere, neque Aoniae Aganippe.
  13. Illum etiam lauri, etiam flevere myricae.