Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. fundit humus flores; hic candida populus antro
  2. imminet, et lentae texunt umbracula vites.
  3. huc ades: insani feriant sine litora fluctus.
Lycidas
  1. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
  2. audieram? Numeros memini, si verba tenerem.
  3. “Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?
  4. Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,
  5. astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo
  6. duceret apricis in collibus uva colorem.
  7. insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.”
Moeris
  1. Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos
  2. cantando puerum memini me condere soles:
  3. nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim
  4. iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.
  5. Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.
Lycidas
  1. Causando nostros in longum ducis amores:
  2. et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
  3. aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.
  4. hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum
  5. incipit adparere Bianoris: hic ubi densas