Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
  2. cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?
  3. Tityre, dum redeo—brevis est via—pasce capellas,
  4. et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
  5. occursare capro, cornu ferit ille, caveto.
Moeris
  1. Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:
  2. “Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis—
  3. Mantua, vae miserae nimium vicina Cremonae—
  4. cantantes sublime ferent ad sidera cycni.”
Lycidas
  1. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos;
  2. sic cytiso pastae distendant ubera vaccae!
  3. Incipe, si quid habes: et me fecere poetam
  4. Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
  5. vatem pastores, sed non ego credulus illis.
  6. Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna
  7. digna, sed argutos inter strepere anser olores.
Moeris
  1. Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,
  2. si valeam meminisse; neque est ignobile carmen:
  3. `huc ades, O Galatea; quis est nam ludus in undis
  4. hic ver purpureum; varios hic flumina circum