Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?
Moeris
  1. O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri
  2. (quod numquam veriti sumus) ut possessor agelli
  3. diceret: “Haec mea sunt; veteres migrate coloni!”
  4. nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat,
  5. hos illi—quod nec vertat bene—mittimus haedos.
Lycidas
  1. Certe equidem audieram, qua se subducere colles
  2. incipiunt, mollique iugum demittere clivo,
  3. usque ad aquam et veteres (iam fracta cacumina) fagos
  4. omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
Moeris
  1. Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum
  2. nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
  3. Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
  4. quod nisi me quacumque novas incidere lites
  5. ante Sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
  6. nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.
Lycidas
  1. Heu, cadit in quemquam tantum scelus? Heu, tua nobis
  2. paene simul tecum solatia rapta, Menalca?
  3. quis caneret nymphas; quis humum florentibus herbis
  4. spargeret, aut viridi fontes induceret umbra?