Prima Syracosio dignata est ludere versu,nostra nec erubuit silvas habitare Thalia.Cum canerem reges et proelia, Cynthius auremvellit, et admonuit: “Pastorem, Tityre, pinguispascere oportet ovis, deductum dicere carmen.”Nunc ego—namque super tibi erunt, qui dicere laudes,Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella—agrestem tenui meditabor arundine Musam.Non iniussa cano: si quis tamen haec quoque, si quiscaptus amore leget, te nostrae, Vare, myricae,te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est,quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.Pergite, Pierides! Chromis et Mnasyllos in antroSilenum pueri somno videre iacentem,inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho:serta procul tantum capiti delapsa iacebant,et gravis attrita pendebat cantharus ansa.Adgressi—nam saepe senex spe carminis amboluserat—iniciunt ipsis ex vincula sertis:addit se sociam, timidisque supervenit Aegle,—