Aegle, Naiadum pulcherrima,—iamque videntisanguineis frontem moris et tempora pingit.Ille dolum ridens, “Quo vincula nectitis?” inquit;“solvite me, pueri; satis est potuisse videri:carmina, quae voltis, cognoscite; carmina vobis,huic aliud mercedis erit.” Simul incipit ipse.Tum vero in numerum Faunosque ferasque videresludere, tum rigidas motare cacumina quercus;nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea. Namque canebat, uti magnum per inane coactasemina terrarumque animaeque marisque fuissent,et liquidi simul ignis; ut his exordia primisomnia et ipse tener mundi concreverit orbis;tum durare solum et discludere Nerea pontocoeperit, et rerum paulatim sumere formas;iamque novum terrae stupeant lucescere solem,altius atque cadant submotis nubibus imbres;incipiant silvae cum primum surgere, cumquerara per ignaros errent animalia montis.