Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. vina novum fundam calathis Ariusia nectar.
  2. cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon;
  3. saltantis satyros imitabitur Alphesiboeus.
  4. Haec tibi semper erunt, et cum solemnia vota
  5. reddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros.
  6. Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
  7. dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae,
  8. semper honos nomenque tuum laudesque manebunt;
  9. ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis
  10. agricolae facient: damnabis tu quoque votis.
Mopsus
  1. Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona?
  2. Nam neque me tantum venientis sibilus austri,
  3. nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae
  4. saxosas inter decurrunt flumina valles.
Menalcas
  1. Hac te nos fragili donabimus ante cicuta:
  2. haec nos, “Formosum Corydon ardebat Alexim,”
  3. haec eadem docuit, “Cuium pecus, an Meliboei?”
Mopsus
  1. At tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret,
  2. non tulit Antigenes—et erat tum dignus amari—
  3. formosum paribus nodis atque aere, Menalca.