Eclogues
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- An mihi cantando victus non redderet ille
- quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
- Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
- ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.
- Cantando tu illum, aut umquam tibi fistula cera
- iuncta fuit? Non tu in triviis, indocte, solebas
- stridenti miserum stipula disperdere carmen?
- Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim
- experiamur? Ego hanc vitulam—ne forte recuses,
- bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus—
- depono: tu dic, mecum quo pignore certes.
- De grege non ausim quicquam deponere tecum.
- Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca;
- bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
- Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius,
- insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
- fagina, caelatum divini opus Alcimedontis;
- lenta quibus torno facili superaddita vitis
- diffusos hedera vestit pallente corymbos:
- in medio duo signa, Conon, et—quis fuit alter,