Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Dic mihi, Damoeta, cuium pecus, an Meliboei?
Damoetas
  1. Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.
Menalcas
  1. Infelix o semper, ovis, pecus, ipse Neaeram
  2. dum fovet, ac ne me sibi praeferat illa veretur,
  3. hic alienus ovis custos bis mulget in hora,
  4. et sucus pecori et lac subducitur agnis.
Damoetas
  1. Parcius ista viris tamen obicienda memento:
  2. novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
  3. et quo—sed faciles Nymphae risere—sacello.
Menalcas
  1. Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis
  2. atque mala vitis incidere falce novellas.
Damoetas
  1. Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum
  2. fregisti et calamos quae tu, perverse Menalca,
  3. et cum vidisti puero donata, dolebas,
  4. et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.
Menalcas
  1. Quid domini faciant, audent cum talia fures!
  2. non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
  3. excipere insidiis, multum latrante Lycisca?
  4. et cum clamarem: “Quo nunc se proripit ille?
  5. Tityre, coge pecus,” tu post carecta latebas.