Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. descripsit radio totum qui gentibus orbem,
  2. tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
  3. Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Damoetas
  1. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
  2. et molli circum est ansas amplexus acantho,
  3. Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
  4. Necdum illis labra admovi, sed condita servo:
  5. si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.
Menalcas
  1. Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocari
  2. audiat haec tantum—vel qui venit ecce Palaemon
  3. efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.
Damoetas
  1. Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla,
  2. nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,
  3. sensibus haec imis, res est non parva, reponas.
Palaemon
  1. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba:
  2. et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
  3. nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.
  4. Incipe, Darmoeta; tu deinde sequere Menalca:
  5. alternis dicetis; amant alterna Camenae.
Damoetas
  1. Ab Iove principium, Musae; Iovis omnia plena: