Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. et vos, O lauri, carpam, et te, proxima myrte,
  2. sic positae quoniam suavis miscetis odores.
  3. Rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis,
  4. nec, si muneribus certes, concedat Iollas.
  5. Heu, heu, quid volui misero mihi! Floribus austrum
  6. perditus et liquidis inmisi fontibus apros.
  7. Quem fugis, ah, demens? Habitarunt di quoque silvas,
  8. Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit arces,
  9. ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae.
  10. Torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam;
  11. florentem cytisum sequitur lasciva capella;
  12. te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas.
  13. Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci,
  14. et sol crescentis decedens duplicat umbras:
  15. me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?
  16. Ah, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!
  17. Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est;
  18. quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
  19. viminibus mollique paras detexere iunco?
  20. Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.