Eclogues
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- Formosum pastor Corydon ardebat Alexim,
- delicias domini, nec quid speraret habebat;
- tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
- adsidue veniebat. Ibi haec incondita solus
- montibus et silvis studio iactabat inani:
- O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
- Nil nostri miserere? Mori me denique coges.
- nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
- nunc viridis etiam occultant spineta lacertos,
- Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
- alia serpyllumque herbas contundit olentis.
- at mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
- sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
- Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras
- atque superba pati fastidia, nonne Menalcan,
- quam vis ille niger, quamvis tu candidus esses ?
- o formose puer, nimium ne crede colori!
- alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
- Despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi,
- quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans.