Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Actius hinc traxit Phoebus monumenta, quod eius
  2. una decem uicit missa sagitta ratis.
  3. bella satis cecini: citharam iam poscit Apollo
  4. uictor et ad placidos exuit arma choros.
  5. candida nunc molli subeant conuiuia luco;
  6. blanditiaeque fluant per mea colla rosae,
  7. uinaque fundantur prelis elisa Falernis,
  8. terque lauet nostras spica Cilissa comas.
  9. ingenium positis irritet Musa poetis:
  10. Bacche, soles Phoebo fertilis esse tuo.
  11. ille paludosos memoret seruire Sycambros,
  12. Cepheam hic Meroen fuscaque regna canat,
  13. hic referat sero confessum foedere Parthum:
  14. ‘reddat signa Remi, mox dabit ipse sua:
  15. siue aliquid pharetris Augustus parcet Eois,
  16. differat in pueros ista tropaea suos.
  17. gaude, Crasse, nigras si quid sapis inter harenas:
  18. ire per Euphraten ad tua busta licet.’
  19. sic noctem patera, sic ducam carmine, donec
  20. iniciat radios in mea uia dies.