Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nec te, quod classis centenis remiget alis,
  2. terreat: inuito labitur illa mari:
  3. quodque uehunt prorae Centaurica saxa minantis,
  4. tigna caua et pictos experiere metus.
  5. frangit et attollit uires in milite causa;
  6. quae nisi iusta subest, excutit arma pudor.
  7. tempus adest, committe ratis! ego temporis auctor
  8. ducam laurigera Iulia rostra manu.’
  9. dixerat, et pharetrae pondus consumit in arcus:
  10. proxima post arcus Caesaris hasta fuit.
  11. uincit Roma fide Phoebi: dat femina poenas:
  12. sceptra per Ionias fracta uehuntur aquas.
  13. at pater Idalio miratur Caesar ab astro:
  14. sum deus; est nostri sanguinis ista fides.
  15. prosequitur cantu Triton, omnesque marinae
  16. plauserunt circa libera signa deae.
  17. illa petit Nilum cumba male nixa fugaci,
  18. hoc unum, iusso non moritura die.
  19. di melius! quantus mulier foret una triumphus,
  20. ductus erat per quas ante Iugurtha uias!