Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Sunt aliquid Manes: letum non omnia finit,
  2. luridaque euictos effugit umbra rogos.
  3. Cynthia namque meo uisa est incumbere fulcro,
  4. murmur ad extremae nuper humata uiae,
  5. cum mihi somnus ab exsequiis penderet amoris,
  6. et quererer lecti frigida regna mei.
  7. eosdem habuit secum quibus est elata capillos,
  8. eosdem oculos; lateri uestis adusta fuit,
  9. et solitum digito beryllon adederat ignis,
  10. summaque Lethaeus triuerat ora liquor.
  11. spirantisque animos et uocem misit: at illi
  12. pollicibus fragiles increpuere manus:
  13. ‘perfide nec cuiquam melior sperande puellae,
  14. in te iam uires somnus habere potest?
  15. iamne tibi exciderant uigilacis furta Suburae
  16. et mea nocturnis trita fenestra dolis?
  17. per quam demisso quotiens tibi fune pependi,
  18. alterna ueniens in tua colla manu!
  19. saepe Venus triuio commissa est, pectore mixto
  20. fecerunt tepidas pallia nostra uias.