Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. prosequitur cantu Triton, omnesque marinae
  2. plauserunt circa libera signa deae.
  3. illa petit Nilum cumba male nixa fugaci,
  4. hoc unum, iusso non moritura die.
  5. di melius! quantus mulier foret una triumphus,
  6. ductus erat per quas ante Iugurtha uias!
  7. Actius hinc traxit Phoebus monumenta, quod eius
  8. una decem uicit missa sagitta ratis.
  9. bella satis cecini: citharam iam poscit Apollo
  10. uictor et ad placidos exuit arma choros.
  11. candida nunc molli subeant conuiuia luco;
  12. blanditiaeque fluant per mea colla rosae,
  13. uinaque fundantur prelis elisa Falernis,
  14. terque lauet nostras spica Cilissa comas.
  15. ingenium positis irritet Musa poetis:
  16. Bacche, soles Phoebo fertilis esse tuo.
  17. ille paludosos memoret seruire Sycambros,
  18. Cepheam hic Meroen fuscaque regna canat,
  19. hic referat sero confessum foedere Parthum:
  20. ‘reddat signa Remi, mox dabit ipse sua: