Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. e metu patriam, quae nunc te uindice freta
  2. imposuit prorae publica uota tuae.
  3. quam nisi defendes, murorum Romulus augur
  4. ire Palatinas non bene uidit auis.
  5. et nimium remis audent prope: turpe Latinis
  6. principe te fluctus regia uela pati.
  7. nec te, quod classis centenis remiget alis,
  8. terreat: inuito labitur illa mari:
  9. quodque uehunt prorae Centaurica saxa minantis,
  10. tigna caua et pictos experiere metus.
  11. frangit et attollit uires in milite causa;
  12. quae nisi iusta subest, excutit arma pudor.
  13. tempus adest, committe ratis! ego temporis auctor
  14. ducam laurigera Iulia rostra manu.’
  15. dixerat, et pharetrae pondus consumit in arcus:
  16. proxima post arcus Caesaris hasta fuit.
  17. uincit Roma fide Phoebi: dat femina poenas:
  18. sceptra per Ionias fracta uehuntur aquas.
  19. at pater Idalio miratur Caesar ab astro:
  20. sum deus; est nostri sanguinis ista fides.