Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. siue aliquid pharetris Augustus parcet Eois,
  2. differat in pueros ista tropaea suos.
  3. gaude, Crasse, nigras si quid sapis inter harenas:
  4. ire per Euphraten ad tua busta licet.’
  5. sic noctem patera, sic ducam carmine, donec
  6. iniciat radios in mea uia dies.
  1. Sunt aliquid Manes: letum non omnia finit,
  2. luridaque euictos effugit umbra rogos.
  3. Cynthia namque meo uisa est incumbere fulcro,
  4. murmur ad extremae nuper humata uiae,
  5. cum mihi somnus ab exsequiis penderet amoris,
  6. et quererer lecti frigida regna mei.
  7. eosdem habuit secum quibus est elata capillos,
  8. eosdem oculos; lateri uestis adusta fuit,
  9. et solitum digito beryllon adederat ignis,
  10. summaque Lethaeus triuerat ora liquor.
  11. spirantisque animos et uocem misit: at illi
  12. pollicibus fragiles increpuere manus:
  13. ‘perfide nec cuiquam melior sperande puellae,
  14. in te iam uires somnus habere potest?