Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. dixerat, et pharetrae pondus consumit in arcus:
  2. proxima post arcus Caesaris hasta fuit.
  3. uincit Roma fide Phoebi: dat femina poenas:
  4. sceptra per Ionias fracta uehuntur aquas.
  5. at pater Idalio miratur Caesar ab astro:
  6. sum deus; est nostri sanguinis ista fides.
  7. prosequitur cantu Triton, omnesque marinae
  8. plauserunt circa libera signa deae.
  9. illa petit Nilum cumba male nixa fugaci,
  10. hoc unum, iusso non moritura die.
  11. di melius! quantus mulier foret una triumphus,
  12. ductus erat per quas ante Iugurtha uias!
  13. Actius hinc traxit Phoebus monumenta, quod eius
  14. una decem uicit missa sagitta ratis.
  15. bella satis cecini: citharam iam poscit Apollo
  16. uictor et ad placidos exuit arma choros.