Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et tamen emerui generosos uestis honores
  2. nec mea de sterili facta rapina domo.
  3. tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata leuamen:
  4. condita sunt uestro lumina nostra sinu.
  5. uidimus et fratrem sellam geminasse curulem,
  6. consule quo, festo tempore, rapta soror.
  7. filia, tu specimen censurae nata paternae,
  8. fac teneas unum nos imitata uirum.
  9. et serie fulcite genus: mihi cumba uolenti
  10. itur aucturis tot mea facta meis.
  11. haec est feminei merces extrema triumphi,
  12. laudat ubi emeritum libera fama rogum.
  13. nunc tibi commendo communia pignora natos:
  14. haec cura et cineri spirat inusta meo.
  15. fungere maternis uicibus, pater: illa meorum
  16. omnis erit collo turba ferenda tuo.
  17. oscula cum dederis tua flentibus, adice matris:
  18. tota domus coepit nunc onus esse tuum.
  19. et si quid doliturus eris, sine testibus illis!
  20. cum uenient, siccis oscula falle genis!