Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges,
  2. somniaque in faciem credita saepe meam:
  3. atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,
  4. ut responsurae singula uerba iace.
  5. seu tamen aduersum mutarit ianua lectum,
  6. sederit et nostro cauta nouerca toro,
  7. coniugium, pueri, laudate et ferte paternum:
  8. capta dabit uestris moribus illa manus;
  9. nec matrem laudate nimis: collata priori
  10. uertet in offensas libera uerba suas.
  11. seu memor ille mea contentus manserit umbra
  12. et tanti cineres duxerit esse meos,
  13. discite uenturam iam nunc sentire senectam,
  14. caelibis ad curas nec uacet ulla uia.
  15. quod mihi detractum est, uestros accedat ad annos:
  16. prole mea Paullum sic iuuet esse senem.
  17. et bene habet: numquam mater lugubria sumpsi;
  18. uenit in exsequias tota caterua meas.
  19. causa perorata est. flentes me surgite, testes,
  20. dum pretium uitae grata rependit humus.