Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. me neque censurae legem mollisse nec ulla
  2. labe mea uestros erubuisse focos.
  3. non fuit exuuiis tantis Cornelia damnum:
  4. quin et erat magnae pars imitanda domus.
  5. nec mea mutata est aetas, sine crimine tota est:
  6. uiximus insignes inter utramque facem.
  7. mi natura dedit leges a sanguine ductas,
  8. nec possis melior iudicis esse metu.
  9. quaelibet austeras de me ferat urna tabellas:
  10. turpior assessu non erit ulla meo,
  11. uel tu, quae tardam mouisti fune Cybeben,
  12. Claudia, turritae rara ministra deae,
  13. uel cuius rasos cum Vesta reposceret ignis,
  14. exhibuit uiuos carbasus alba focos.
  15. nec te, dulce caput, mater Scribonia, laesi:
  16. in me mutatum quid nisi fata uelis?
  17. maternis laudor lacrimis urbisque querelis,
  18. defensa et gemitu Caesaris ossa mea.
  19. ille sua nata dignam uixisse sororem
  20. increpat, et lacrimas uidimus ire deo.