Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Dic mihi de nostra quae sensti vera puella:
  2. sic tibi sint dominae, Lygdame, dempta iuga.
  3. omnis enim debet sine vano nuntius esse,
  4. maioremque metu servus habere fidem.
  5. nunc mihi, si qua tenes, ab origine dicere prima
  6. incipe: suspensis auribus ista bibam.
  7. num me laetitia tumefactum fallis inani,
  8. haec referens, quae me credere velle putas?
  9. sicin eram incomptis vidisti flere capillis?
  10. illius ex oculis multa cadebat aqua?
  11. nec speculum in strato vidisti, Lygdame, lecto,
  12. scriniaque ad lecti clausa iacere pedes,
  13. ac maestam teneris vestem pendere lacertis?
  14. ornabat niveas nullane gemma manus?
  15. tristis erat domus, et tristes sua pensa ministrae
  16. carpebant, medio nebat et ipsa loco,
  17. umidaque impressa siccabat lumina lana,
  18. rettulit et querulo iurgia nostra sono?
  19. 'haec te teste mihi promissast, Lygdame, merces?
  20. est poena et servo rumpere teste fidem.