Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. ille potest nullo miseram me linquere facto,
  2. et qualem nolo dicere habere domi?
  3. gaudet me vacuo solam tabescere lecto?
  4. si placet, insultet, Lygdame, morte mea.
  5. non me moribus illa, sed herbis improba vicit
  6. staminea rhombi ducitur ille rota.
  7. illum turgentis sanie portenta rubetae
  8. et lecta exsuctis anguibus ossa trahunt,
  9. et strigis inventae per busta iacentia plumae,
  10. cinctaque funesto lanea vitta toro.
  11. si non vana canunt mea somnia, Lygdame, testor,
  12. poena erit ante meos sera sed ampla pedes;
  13. putris et in vacuo texetur aranea lecto:
  14. noctibus illorum dormiet ipsa Venus.'
  15. quae tibi si veris animis est questa puella,
  16. hac eadem rursus, Lygdame, curre via,
  17. et mea cum multis lacrimis mandata reporta,
  18. iram, non fraudes esse in amore meo,
  19. me quoque consimili impositum torquerier igni:
  20. iurabo bis sex integer esse dies.