Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. unde salo superant venti, quid flamine captet
  2. Eurus, et in nubes unde perennis aqua;
  3. sit ventura dies mundi quae subruat arces,
  4. purpureus pluvias cur bibit arcus aquas,
  5. aut cur Perrhaebi tremuere cacumina Pindi,
  6. solis et atratis luxerit orbis equis,
  7. cur serus versare boves et plaustra Bootes,
  8. Pleiadum spisso cur coit igne chorus,
  9. curve suos fines altum non exeat aequor,
  10. plenus et in partes quattuor annus eat;
  11. sub terris sint iura deum et tormenta reorum,
  12. num rota, num scopuli, num sitis inter aquas,
  13. aut Alcmaeoniae furiae aut ieiunia Phinei,
  14. Tisiphones atro si furit angue caput,
  15. num tribus infernum custodit faucibus antrum
  16. Cerberus, et Tityo iugera pauca novem,
  17. an ficta in miseras descendit fabula gentes,
  18. et timor haud ultra quam rogus esse potest.
  19. exitus hic vitae superet mihi: vos, quibus arma
  20. grata magis, Crassi signa referte domum.