Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- ergo ego nunc rudis Hadriaci vehar aequoris hospes,
- cogar et undisonos nunc prece adire deos.
- deinde per Ionium vectus cum fessa Lechaeo
- sedarit placida vela phaselus aqua,
- quod superest, sufferre, pedes, properate laborem,
- Isthmos qua terris arcet utrumque mare.
- inde ubi Piraei capient me litora portus,
- scandam ego Theseae bracchia longa viae.
- illic vel stadiis animum emendare Platonis
- incipiam aut hortis, docte Epicure, tuis;
- persequar aut studium linguae, Demosthenis arma,
- libaboque tuos, culte Menandre, sales;
- aut certe tabulae capient mea lumina pictae,
- sive ebore exactae, seu magis aere, manus.
- et spatia annorum et longa intervalla profundi
- lenibunt tacito vulnera nostra sinu:
- seu moriar, fato, non turpi fractus amore;
- atque erit illa mihi mortis honesta dies.
- Frigida tam multos placuit tibi Cyzicus annos,
- Tulle, Propontiaca qua fluit isthmos aqua,