Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- illi sint quicumque solent in amore dolores,
- et caput argutae praebeat historiae,
- nec flenti dominae patefiant nocte fenestrae:
- semper amet, fructu semper amoris egens.
- Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas
- ut me longa gravi solvat amore via.
- crescit enim assidue spectando cura puellae:
- ipse alimenta sibi maxima praebet amor.
- omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari
- posset: at exsomnis me premit ipse deus.
- vix tamen aut semel admittit, cum saepe negarit:
- seu venit, extremo dormit amicta toro.
- unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris
- quantum oculis, animo tam procul ibit amor.
- nunc agite, o socii, propellite in aequora navem,
- remorumque pares ducite sorte vices,
- iungiteque extremo felicia lintea malo:
- iam liquidum nautis aura secundat iter.
- Romanae turres et vos valeatis, amici,
- qualiscumque mihi tuque, puella, vale!