Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- Dindymis et sacra fabricata in vite Cybebe,
- raptorisque tulit quae via Ditis equos?
- si te forte iuvant Helles Athamantidos urbes,
- nec desiderio, Tulle, movere meo,
- si tibi olorigeri visendast ora Caystri,
- et quae serpentis temperat unda vias;
- tu licet aspicias caelum omne Atlanta gerentem,
- sectaque Persea Phorcidos ora manu,
- Geryonis stabula et luctantum in pulvere signa
- Herculis Antaeique, Hesperidumque choros;
- tuque tuo Colchum propellas remige Phasim,
- Peliacaeque trabis totum iter ipse legas,
- qua rudis Argoa natat inter saxa columba
- in faciem prorae pinus adacta novae:
- omnia Romanae cedent miracula terrae.
- natura hic posuit, quidquid ubique fuit.
- armis apta magis tellus quam commoda noxae:
- Famam, Roma, tuae non pudet historiae.
- nam quantum ferro tantum pietate potentes
- stamus: victricis temperat ira manus.