Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- est tibi forma potens, sunt castae Palladis artes,
- splendidaque a docto fama refulget avo,
- fortunata domus, modo sit tibi fidus amicus.
- fidus ero: in nostros curre, puella, toros!
- tu quoque, qui aestivos spatiosius exigis ignes,
- Phoebe, moraturae contrahe lucis iter.
- nox mihi prima venit! primae da tempora nocti!
- longius in primo, Luna, morare toro.
- quam multae ante meis cedent sermonibus horae
- dulcia quam nobis concitet arma Venus!
- foedera sunt ponenda prius signandaque iura
- et scribenda mihi lex in amore novo.
- haec Amor ipse suo constringet pignora signo:
- testis sidereae torta corona deae.
- namque ubi non certo vincitur foedere lectus,
- non habet ultores nox vigilanda deos,
- et quibus imposuit, solvit mox vincla libido:
- contineant nobis omina prima fidem.
- ergo, qui tactis haec foedera ruperit aris,
- pollueritque novo sacra marita toro,