Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- crimen et illa fuit, patria succensa senecta
- arboris in frondes condita Myrrha novae.
- nam quid Medeae referam, quo tempore matris
- iram natorum caede piavit amor?
- quidve Clytaemestrae, propter quam tota Mycenis
- infamis stupro stat Pelopea domus?
- tuque, o, Minoa venumdata, Scylla, figura
- tondes purpurea regna paterna coma.
- hanc igitur dotem virgo desponderat hosti!
- Nise, tuas portas fraude reclusit amor.
- at vos, innuptae, felicius urite taedas:
- pendet Cretaea tracta puella rate.
- non tamen immerito Minos sedet arbiter Orci:
- victor erat quamvis, aequus in hoste fuit.
- Credis eum iam posse tuae meminisse figurae,
- vidisti a lecto quem dare vela tuo?
- durus, qui lucro potuit mutare puellam!
- tantine, ut lacrimes, Africa tota fuit?
- at tu stulta adeo's? tu fingis inania verba:
- forsitan ille alio pectus amore terat.