Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. flamma per incensas citius sedetur aristas,
  2. fluminaque ad fontis sint reditura caput,
  3. et placidum Syrtes portum et bona litora nautis
  4. praebeat hospitio saeva Malea suo,
  5. quam possit vestros quisquam reprehendere cursus
  6. et rabidae stimulos frangere nequitiae.
  7. testis, Cretaei fastus quae passa iuvenci
  8. induit abiegnae cornua falsa bovis;
  9. testis Thessalico flagrans Salmonis Enipeo,
  10. quae voluit liquido tota subire deo.
  11. crimen et illa fuit, patria succensa senecta
  12. arboris in frondes condita Myrrha novae.
  13. nam quid Medeae referam, quo tempore matris
  14. iram natorum caede piavit amor?
  15. quidve Clytaemestrae, propter quam tota Mycenis
  16. infamis stupro stat Pelopea domus?
  17. tuque, o, Minoa venumdata, Scylla, figura
  18. tondes purpurea regna paterna coma.
  19. hanc igitur dotem virgo desponderat hosti!
  20. Nise, tuas portas fraude reclusit amor.