Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. at vos, innuptae, felicius urite taedas:
  2. pendet Cretaea tracta puella rate.
  3. non tamen immerito Minos sedet arbiter Orci:
  4. victor erat quamvis, aequus in hoste fuit.
  1. Credis eum iam posse tuae meminisse figurae,
  2. vidisti a lecto quem dare vela tuo?
  3. durus, qui lucro potuit mutare puellam!
  4. tantine, ut lacrimes, Africa tota fuit?
  5. at tu stulta adeo's? tu fingis inania verba:
  6. forsitan ille alio pectus amore terat.
  7. est tibi forma potens, sunt castae Palladis artes,
  8. splendidaque a docto fama refulget avo,
  9. fortunata domus, modo sit tibi fidus amicus.
  10. fidus ero: in nostros curre, puella, toros!
  11. tu quoque, qui aestivos spatiosius exigis ignes,
  12. Phoebe, moraturae contrahe lucis iter.
  13. nox mihi prima venit! primae da tempora nocti!
  14. longius in primo, Luna, morare toro.
  15. quam multae ante meis cedent sermonibus horae
  16. dulcia quam nobis concitet arma Venus!