Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Attalicas supera vestes, atque ostra smaragdis
  2. gemmea sint Indis: ignibus ista dabis.
  3. sed tamen huc omnes, huc primus et ultimus ordo:
  4. est mala, sed cunctis ista terenda viast.
  5. exoranda canis tria sunt latrantia colla,
  6. scandendast torvi publica cumba senis.
  7. nec forma aeternum aut cuiquamst fortuna perennis:
  8. longius aut propius mors sua quemque manet.
  9. ille licet ferro cautus se condat et aere,
  10. mors tamen inclusum protrahit inde caput.
  11. Nirea non facies, non vis exemit Achillem,
  12. Croesum aut, Pactoli quas parit umor, opes.
  13. at tibi nauta, pias hominum quo traicit umbras,
  14. huc animae portet corpus inane tuae:
  15. qua Siculae victor telluris Claudius et qua
  16. Caesar, ab humana cessit in astra via.
  1. Obicitur totiens a te mihi nostra libido:
  2. crede mihi, vobis imperat ista magis.
  3. vos, ubi contempti rupistis frena pudoris,
  4. nescitis captae mentis habere modum.