Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- foedera sunt ponenda prius signandaque iura
- et scribenda mihi lex in amore novo.
- haec Amor ipse suo constringet pignora signo:
- testis sidereae torta corona deae.
- namque ubi non certo vincitur foedere lectus,
- non habet ultores nox vigilanda deos,
- et quibus imposuit, solvit mox vincla libido:
- contineant nobis omina prima fidem.
- ergo, qui tactis haec foedera ruperit aris,
- pollueritque novo sacra marita toro,
- illi sint quicumque solent in amore dolores,
- et caput argutae praebeat historiae,
- nec flenti dominae patefiant nocte fenestrae:
- semper amet, fructu semper amoris egens.
- Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas
- ut me longa gravi solvat amore via.
- crescit enim assidue spectando cura puellae:
- ipse alimenta sibi maxima praebet amor.
- omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari
- posset: at exsomnis me premit ipse deus.