Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. hospes in hospitium Menelao venit adulter:
  2. Colchis et ignotum nonne secuta virum est?
  3. Lynceu, tune meam potuisti, perfide, curam
  4. tangere? nonne tuae tum cecidere manus?
  5. quid si non constans illa et tam certa fuisset?
  6. posses in tanto vivere flagitio?
  7. tu mihi vel ferro pectus vel perde veneno:
  8. a domina tantum te modo tolle mea.
  9. te socium vitae, te corporis esse licebit,
  10. te dominum admitto rebus, amice, meis:
  11. lecto te m, lecto te deprecor uno:
  12. rivalem possum non ego ferre Iovem.
  13. ipse meas s quod nil est, aemulor umbras,
  14. stultus, quod stulto saepe timore tremo.
  15. una tamen causa est, qua crimina tanta remitto,
  16. errabant multo quod tua verba mero.