Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. me miserum, ut multo nihil est mutata Lyaeo!
  2. iam bibe: formosa es: nil tibi vina nocent,
  3. cum tua praependent demissae in pocula sertae,
  4. et mea deducta carmina voce legis.
  5. largius effuso madeat tibi mensa Falerno,
  6. spumet et aurato mollius in calice.
  7. nulla tamen lecto recipit se sola libenter:
  8. est quiddam, quod vos quaerere cogat Amor.
  9. semper in absentis felicior aestus amantis:
  10. elevat assiduos copia longa viros.
  1. CVR quisquam faciem dominae iam credat Amori?
  2. sic erepta mihi paene puella mea est.
  3. expertus dico, nemo est in amore fidelis:
  4. formosam raro non sibi quisque petit.
  5. polluit ille deus cognatos, solvit amicos,
  6. et bene concordis tristia ad arma vocat.